monumenta.ch > Ambrosius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 16
Quid autem rogat? Ut eruatur, ut liberetur; eo quod iam diu adversus nequitias spiritales, adversus tentamenta huius saeculi praelietur; eo quod grave est satis longaevo cursu istius vitae diuturnam sustinere militiam. Denique et infra dicit: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est ! Ingemiscit enim quod indefessas iugi labore tendat excubias; et ideo petit a tot adversantibus liberari, nec cum terrenis hominibus vult habere consortium.